Kopie des alten Systems

Dies ist eine alte Kopie des GenWiki und spiegelt den Stand vom 8. Mai 2022 wider.

This is an old copy of the GenWiki and reflects the status as of May 8, 2022. Please visit us at wiki.genealogy.net

Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt/143

aus GenWiki, dem genealogischen Lexikon zum Mitmachen.

Wechseln zu: Navigation, Suche
GenWiki - Digitale Bibliothek
Historische Beschreibung der Münsterkirche und der Heiligthums-Fahrt
<<<Vorherige Seite
[142]
Nächste Seite>>>
[144]
Hilfe zur Nutzung von DjVu-Dateien
Texterfassung: korrigiert
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Bevor dieser Text als fertig markiert werden kann, ist jedoch noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.



consuetudine solita prestito juramento portionem canonicalis probende quotidiana recepimus ministratione ceteraque singula perfecimus que dicti predecessores in eorum primordiis apud candem ecclesiam facere consueverunt, in cujus testimonium presentes litteras nostri regalis sigilli fecimus impressione communiri, Datum aquisgrani 17 die mensis Junii que fuit dies scilicet coronationis nostre anno Dni. 1442 regni vero nostri anno 3tio.

No. 13. Bulla Martini V.

      Martinus Episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam, Etsi de cunctis orbis ecclesiis, quarum cura nobis celesti dispositione commissa fore dignoscitur, ut per personas scientie, claritatis, ac originis macula non notatas regantur feliciter, et in spiritualibus et temporalibus suscipere valeant incrementa, nos apostolice servitutis officio cogitare conveniat, ac illa discernere, que ecclesiis ipsis profectura sperantur, nec non earum status valeant conservari, sane petitio pro parte dilectorum filiorum, capituli ecclesie B. M. urbis aquensis, Leodiensis diocesis nec non magistrorum civium scabinorum et universitatis dicte urbis nobis exhibita, quod prefata ecclesia inter alias ecclesias civitatis et diocesis Leodiensis per dive memorie Carolum primum Rom. Imperatorem semper Augustum, opere constructa magnifice et magnificis per cum possessionum et redituum largitionibus illustrata, ac sedes Imperii in eadem ecclesia, in qua Romani reges prima sue sublimitatis et coronationis insignia reciperent, constituta fuerunt, qui quidem reges infra canonicorum numerum ejusdem ecclesie existentes in ea prebendas obtinent canonicales. Cum autem, sicut eadem petitia subjungebat

Persönliche Werkzeuge